monumenta.ch > Plinius > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 130
{XXXIV} Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus cadmea et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea, inmaturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur, acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, si attigit oculos, excaecet.